Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 129

Precedente Successiva

alterius spiritus patitur, velit aut nolit. Sicut pisces aquae, ita animalia
aëri alligata sunt, a quo separata, ut si nares et os occludantur, spiritus
suffocatur in aquam, aut evanescit in aërem. Ergo immanet aër sicut
anima communis, quae omnibus praesto est, et qua omnes communicant
invicem, ut Plinius animadvertit.
~ Quapropter multi sagaces spiritus ardentes subito ex aëre persentiscunt,
quod cogitat alter homo; Cogitatio enim est motus spiritus;
hic autem motus modicum et exiliter communicatur aëri; motus autem
modicus exilisque afficit melancholicos exiles. Unde multa divinant
in aspectu, et sermone, et nesciunt qua ratione. Dum quis mollia
verba loquitur, leviter et blande ferit aërem, qui motus blandus communicatur
alteri, ac mitigatio simul. Si loquitur aspere et fortiter, licet iniuriosa
non proferat verba indignationem excitat in alio, quoniam spiritus
movetur ab aëre, motibus ipsum concutientibus, et lacerantibus:
ergo aër non modo motum recipit se affectum, alioquin non communicaret.
~ Placent asperi soni in bello, et sermones vehementes, quoniam concitant
ipsum ad iram contra hostes, roborantque: verba gravia, beneque
composita in templo, quae ad pietatem excitant. Titillantia et
et [Sic] variis puncteris blandulis pungentia, in re amatoria; quoniam ad
oblectamentum movent; et sicuti movetur aër spiritus movetur.
Porro si voces inter homines ad significandum institutae non essent,
singuli sentiremus alios iuxta modum affectionis impressae in aëre. Sicuti
quis ridet, plorat, canit, quanquam sit alterius idiomatis ignoti,
intelligimus affectum eius.
~ Credo Dei arte esse Apostolos loquutos, ex affectibus naturalibus,
et vocibus primis, quae omnium auribus persimiles proprio Idiomati
apparebant, quoniam percipiebant affectus verborum illorum spiritu
sancto ignotos priusquam figurationes et circulationes aëris distinguerentur
in patientis sensu; Eaque ratione omnes audiebant, intelligebantque
affectu praeveniente sermonem: Praeterea videre licet
quando aër serenus est, purusque, nos esse naturaliter hilares iucundosque;
quando turbatur obscuraturque, moestos ac melancholicos;
quando fervet nimis, iracundos et fastidiosos; quando friget collectos,
sequestratosque; quando crassescit, somnolentos, stupidosque:
Quando tenue fit, acutos, celeres, subtilesque. Quando ventis agitatur,
colligimur, et consilia inimus, ad penetralia; quando quiescit, ad
fenestras; et ludos aggredimur. Quapropter palam est, simul cum eo
nos pati affectus omnes: Idcirco Homerus canit,

talis est animus hominum,
qualem quotidie summus fert Iupiter altus

, et Iovem intelligit
coelum: Ita et Virgilius :

At pater omnipotens foecundis imbribus aether.
Coniugis in gremium late descendit, et omnes Magnus alit magno
commistos corpore foetus

. Et alibi:

Iupiter humidus Austris Densat,

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche